- TUCIA
- I.TUCIAVestalis virgo, incestus accusata, aquae in cribro perlatae prodigiô se purgavit, Plin. l. 28. c. 2, Exstat Tuciae Vestalis incestae precatio (Licerus legit incestus deprecatio) quâ usa aquam in cribro tulit, annô Urb Cond. 509. Et ante eum Val. Max. l. 8. c. 1. ex. 5. De Tucia Vergine Vestali; Eôdem eius incesti criminis reae castitas, infamiae nube obscurata, emersit auxiliô: quae conscia certae sinceritaltis suae sepm salutis ancipiti argumentô petere ausa est. Arreptô enim cribrô, Vesta, inquit, si sacris tuis castas semper admovi manus, effice ut hôc hauriam e Tiberi aquam, et in aedem tuam perferam. Audacter et temere factis votis Sacerdotis rerum ipsa natura cessn. Cuius rei prolixiorem historiam videsis apud Dionys. Halicarvass. Antiqq. Rom. l. 2. Nec fidem ei derogat D. Augustin. in Civ. Dei l. 10. c. 16. Quod Virgo Vestalis, de cuius corruptione quaestio vertebatur, aquam impletô cribrô de Tiberi hauriens, minime profluentem, abstultt controversiam De quo facto iudicium subiungens pergit: Haec ego atque alia eiusmodi, nequaquam illis, quae in Populo Dei facta legimus, virtute atque magnitudine conferend iudico: quanto minus ea, quae illorum quoque Populorum, qui tales Deos coluerunt, legibus iudicata sunt prohibenda, Magica scil. vel Theurgica. Hunus itaque Tuciae memoriam ad nostra usque tempora, conservatam vult clarissimus quidam Vir. in lucerna, quae in Gazophylacio Galvaniano ostenditur, imagine pedalis ferme longitudinis, aereâ pervetuastâ, quâ Virgo Vestalis maturioris aevi faberrime repraesentatur, insignis: Sed pluribus hanc sententiam rationibus refellit Fortunius Licetus, de Lucernis Antiquorum, l. 6. c. 83.II.TUCIAfluv. prope Romam decurrens. Silius, l. 13. v. 5.Tucia deducit tenuem sine nomine rivum.Ubi alii codices Turia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.